

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 4: Versus 38
Ego misi vos.Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judaea, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine saeculi messoribus angelis.Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.